monumenta.ch > Plinius > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 58
{XVII} Turbinatior piris figura. in iis serotina ad hiemes usque in matre pendent gelu maturescentia Graeca, ampullacea, laurea, sicut in malis Amerina, Scaudiana. conduntur vero pira ut uvae ac totidem modis, neque aliud in cadis praeterquam pruna. e pomis proprietas piris quae vini, similiterque in aegris medentes cavent. e vino et aqua cocuntur atque pulmentari vicem inplent, quod non alia praeter cotonea ac struthea.